- PROCURATOR
- I.PROCURATORapud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 13. Et circumiens quidem provincias, Procuratores et Praesides profactis suppliciô affecit, ita severe, ut accusatores per se crederetur immittere: idem cum Praeside, quod nomen licet generale esset de provinciae,Administratore, proprie tamen sic dicti sunt, qui minores provincias, quae a solis Procuratoribus regebantur administrabanr. Itaque in illis provinciis Procurator et Praeses idem; quinimo utrâque appellatione gaudebant. Veteres Inscr. Procurator et Praeses Alpium, Procurator et Praeses provinciarum per Orientem, Procurator et Praeses provinciae Sardiniae. Sic Graecis Α῎ρχοντες et Ε᾿πίτροποι: unde Arrianus de Epiri Procuratore, nam et haec provincia Praesidalis fuit, modo eum Α῎ρχοντα, i. e. Praesidem, modo Ε᾿πίτροπον, i. e. Procuratorem, vocat: Σὲ ἔφη βλέποντες τὸν αὐτȏυ ἄρχοντα, τοῦ Καίσαρος φίλον καὶ ἐπίτροπον. Et paulo post, Ο῞ρα πῶς ὁ Ε᾿πίτροπος τοῦ Καίσαρος θεωρεῖ. De cuiusmodi Praesidalibus Provinciis Lamprid. in Severo, c. 24. Provincias Praetorias Praesidales plurimas faciebat etc. Atque ita fere semper nomen Praesidis, apud Historiae Aug. Scriptores sumitur, de Procuratoribus scil. Caesaris in illis provinciis, quae nec Praetoriae erant, nec Consulares, nec Proconsulares, nec ab aliis administrabantur, qum a Procurato ribus seu Praesidibus stricte dictis. Ita Praeses Orientis, apud Vopiscum, qui in vet. Inscr. Procurator et Praeses provinciarum per Orientem, dicitur. Apud eundem, Praesidatum in Dalmatia administrare, pro Praesidem et Procuratorem Dalmatiae esse; ut alia omittam. Atqui in provinciis Proconsularibus Procuratores erant Caesaris, hi non Praesides, sed Procuratores solum, dicebantur, qui rem Fisci curabant et nullam nisi in fiscalibus causis habebant iurisdictionem. Quâ notione etiam vox capi posset, d. loc.II.PROCURATORpro parte Curiae, forte an Informer, Angl. Procurator rerumfiscalium, Angl. The Kings Attorney. Villae Procurator, qui rem dominicalem in villa promovet et tuetur, alias maior villicus. Sic Germanis olim notus: et hodie quidem Hibernensibus e colonia Anglo-Saxonum oriundis, qui collectores proventuum ad dominum villae, praesertim ad Rectorem Ecclesiae pertinentium, the Proctor vocant. Vide officium eius descriptum apud Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. in voce, Maior villicus. De aliis PROCURATORUM generibus pâuca haec subiciemus. PROCURATORUM ALIA QUAEDAM APUD SCRIPTORES GENERA. α. Procurator a Rationibus, ad Rationes et Rationum apud Salmas. ad Capitolin. in Gordiano III. c. 25. β. Procurator ad Alimenta, ad Bona damnatorum, ad Praedia Gallicana, apud Eundem ad Vopisc. in Caro, c. 8. γ. Procurator ad Vicesimam, qui vicesimam procurabat. Ibid. et ad Lamprid. in Heliogabalo, c. 12. Idem Procurator a Vicesima et Vicesimae dictus. δ. Procurator Absentis Appiano Ε᾿πιτροπέυων τῆς ἀποδημίας, ubi de Manio Antonii absentisres curante. Vide Asconium Pedian. et Casaubon. ad Iul. Suet. c. 56. 1. Procurator Aerarii, apud Lamprid. in Antonino Diadumeno, c. 4. idem cum Aerarii sacri Praeposito, tempore Statii, et Praeposito vel Cemite Sacrarum Largitionum, tempore Claudiani, vide supra passim. ζ. Procurator Centenariorum, Ducenariorum etc. i. e. Centenarius, Ducenarius etc. Aliter, Procurator ad ducena sestertia etc. Vetus Inscr. Romae ante Hortos Carpenses: PROCUR. TRIUM. PROVINC. GALL. LUGDUNENSIS. NARBONENSIS. ET. AQUITANIAE. AD. SS. LX. PROC. ALEXAND. PELUSI. AD. SS. C. Id est, Procuratori trium Provinciarum Galliae Lugdunensis —— ad sestertium sexagies, Procuratori Alexandriae Pelusii ad setsertium centies etc. Dicti sunt, a numero pecuniarum, quas in salarium seu stipendium accipiebant. Iterum in Inscr. Anquariae Hispan. II. ITEM. PRO. AUG. PROV. BAETI. AD. DUCEN. ACCIPIENDA, i. e. Procuratori Augusti Provinciae Paeticae, ad ducena accipienda. Quasi dixisset, Procuratori ducenario. Atque ita Pertinax ad duceûm H ---- S. stipendium translatus dicitur in Daciam, h. e. Procurator ducenarius Daciae factus, apud Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 2. η. Procurator Choragii Maioris, seu summi Choragii, in Inscriptionibus Gruterianis, p. XLIII. 5. et CCCXXXI. 3. θ. Precurator Ducenarius. Vide Procurater Centenariorum. ι. Procurator Ecclesiae, titulus, quem Episcopi sibi non raro tribuisse leguntur, apud Car. du Fresne Glossar. qui praeterea sic dictos fuisse Episcopos, qui electi, sed nondum sacrati sunt: item Episcopos Commendatarios, notat. κ. Procurater Francorum Regni, apud Scriptores Rerum Gallic. modo Vicarium Regis, modo Senescallum seu Depiferum, modo Admirallum, denotat, apud Eund. λ. Procurator Patrimonii et Hereditatum, in veter. Inscr. idem cum eo, quem super hereditates libertum vocat Marcellus Empiricus: Ubi Anteros Tiberii libertus super hereditates curatus est, apud Salmas. Not. ad Spartian in Hadriano Caes. c. 2. μ. Procurator Principis, idem cum rationali, uti posteriori aevô dicti sunt. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 45. Ubi aliquos voluisset vel Rectores provinciis dare --- velProcuratores, i. e. Rationales, ordinare. v. Procurator Privatae, in antiqua Inscr. Ε᾿πίτροπος πρείβατης. Idem cum Procuratore Rei privatae seu Comite privatarum Largitionum: sub se habebat omnes rei privatae Rationales, qui in singulis Provinciis Fiscum Principis procurabant. Vide supra, ubi de Largitionibus, et Privatis Rebus Imperatorum. Dicebatur quoque Procurator rationis privatae et Ratio privata. ξ. Procurator Reip. in Charta Caroli III. Imperat. in Histor. Pergam. Tom. 3. p. 399. Nemo superioris aut inferioris Reip. Procurator ad causas iudiciariô modô audiendas conventum sacere, vel freda exigere etc. apud Car. du Fresne, est Magistratus Publicus, etc. Ut de Procuratore Gynaecii, de Procuratore Metallorum, aliisque, nihil addam, de quibus, praeter Auctores praefatos, vive Ioann. Calvin. Lexic. Iurid.III.PROCURATORservus apud romanos, quimandatô Domint negotia eius administrabat, l. 25. §. 3. ff. de Aedil. Edict.Ei supellectilem et cellaria credi consuevisse, auctor est Salvianus de Frov. Dei l. 3. Moris autem Romani fuit, ut domin supellex, penusque omnis annulô signaretur, ne quid negligentiâ aut furtô periret. Unde apud Plautum, Pers. Actu 2. sc. 3. v. 15. cellae, salinum: apud Plinium, l. 33. c. 1. cibi et potus: apud Ciceronem, l. 16. Ep. ad Tiron. lagenae quoque inanes obsignatae leguntur. Meminit istiusmodi Procuratoris, ab Auctore et Dispensatore non omnino diversi, Petronius Satyrico, Iam ad triclinium veneramus, in cuius parte prima Procurator rationes accipiebat. Et praeter alios Fabius quoque maior, Declamat. 345. Satis sit vobis (ô divites) hoc vestras praestare Fortunas, quod per Dispensatores foeneratis, quod familiam per Procuratores continetis: unde de eius officio largius constat. Et functus est tali ministeriô Bonifacius Martyr, Aglaidis servus; quem tamen quidam ingenuum faciunt. Srephanus autem Domitillae Procurator, qui Domitiano Caesari suffodit inguina, Libertus fuit, teste Ioh. Xiphilinô; At id ex praescripto divinae (uti appellâbant) domus, cuius moribus receptum iam diu erat, ministeria servilia Libertis demandari. Peni inprimis Procurator recensendus venit, quem inter lautiores servos connumerat, Plautus, Pseudolô Act. 2. Sc. 2. v. 14. Ha. Quid istud verbi est? Pseu. Condus, promus, Procurator peni. Haec de privatis quoque hominibus: sed Procuratores Caesarum prope innum eri fuerunt; e quibus in veterib. monum entis memorantur, Procuratio ornamentorum, Bibliothecae; Patrimonii et heredii; Aurariarum; Balnei Formis; Fundis Caietae; Laurento ad Elephantos; a Rationibus; Villarum Tusculanarum; Subprocurator Vicesimae, et alii non pacui. De quibus obiter animadversum, huiusmodi servos plerumque in meretricios impegisse scopulos, non sine magna rei dominicae iactura, ut videre est apud Alfenum, l. 16. ff. de ser. cor. Martialem, l. 5. Epigr. 44. v. 5. Et CHRISTUS Dominus non semel huc allusit, vide Matth. c. 24. v. 43. s. et Lucae c. 12. v. 42. s. Allus plane generis erat Procurator, homo liber, qui omnium alterius rerum pene dominus alienique iuris erat vicarius, vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis et Tit. Popmam, de operis Serv. necnon infra, voce Rationes. Nec omittendi Procuratores factionum Circensium, quorum memoriam vetus lapis servat, sic inscriptus: Q. Rapidio. Q. F. Lempsepullio. Procuratori. dromi. factioni. Venetae. Q. Rapidius. Xenodotus. et. Rapida. Iuventina. par. fecêre: apud Thom. Dempster in Rosin. l. 5. c. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.